라틴어 문장 검색

qui solus honos acheronte sub imo est hoc ideo intulit, quia in sexto de insepultis dixit centum errant annos volitantque haec litora circum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 231)
ergo quantum ad Turnum pertinet, insepulti sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3723)
sane sciendum quia cautum fuerat in pontificalibus libris, ut qui laqueo vitam finisset, insepultus abiceretur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6032)
Videor enim mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem, cerno animo sepulta in patria miseros atque insepultos acervos civium, versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi et furor in vestra caede bacchantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 11:6)
293M quod insepultos reliquissent eos, quos e mari propter vim tempestatis excipere non potuissent, innocentes necaverint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 19:9)
frangetis impetum vivi cuius vix sustinetis furias insepulti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 3:3)
magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque singularis exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:4)
. . Dum haec me stupente in lectulo sedet anserisque fatum complorat, interim Proselenos cum impensa sacrificii venit, visoque ansere occiso sciscitata causam tristitiae et ipsa flere vehementius coepit meique misereri, tanquam patrem meum, non publicum anserem, occidissem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:9)
Illic demersas complorat navita puppes, hic pastor miti perluit amne pecus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:2)
"post insepulta membra different lupi et Esquilinae alites neque hoc parentes, heu mihi superstites, effugerit spectaculum."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 525)
Ne quis insepultus esset, rerum natura prospexit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 35:5)
Ipsos illos complorantes sortem suam et querulos circumspice :
(세네카, 행복론, Liber IV 17:2)
" Alia deinceps adicit, quibus et priorem aetatem complorat et de praesenti queritur et de futura desperat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 25:4)
Praeterea eum omnia clarissimorum ingeniorum monimenta ad compescendos moderandosque luctus composita evolverem, non inveniebam exemplum eius, qui consolatus suos esset, eum ipse ab illis comploraretur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 3:5)
Eat nunc aliquis et singulas comploret animas.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION